- OCNUS
- I.OCNUSTiberis et Mantus filiae Tiresiae vatis filius. Hunc Mantuam condidisse tradunt, et Aeneae in auxilium venisse, adversus Turnum Virg. testatur, Aen. l. 10. v. 197.Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab orisFatidicae Mantûs, et Tusci filius amnis,Qui muros matrisque dedit tibi Mantua nomen.Idem hunc Bianora vocat Eclog. 9. v. 60. teste Serviô. Vide Bianor.II.OCNUSnomen cuiusdam apud Inferos, quem effinxerunt perpetuo torquentem funem, astante asellâ; quae quantum ille torsisset, statim praeroderet. Inde proverbium, Ocnus funiculum torquet: quod cum in eos omnes competat, qui non profuturam in re aliqua operam collocant, tum in eos praecipue quadrat, qui cum nihil neque laboris, neque industriae ad augendam rem familiarem praetermittant, nihilo tamen redduntur ditiores; quod domi habeant asellam, hoc est, uxorem prodigam, quae quicquid misellus multis sudoribus corrasit, strenue profundit. Propert. l. 4. El. 3. v. 21.Dignior obliquo funem qui torqueat Ocno,Aeternusque tuam pascat, asella, famem.Vide Plin. c. 11. l. 35. Quia qutem summae erat pigritiae, non Abigere asellum, ideo Aristoteles hunc Ocnum ait mutatum in Erodii genus omnium pigerrimum, ut post Politianum qui iam hunc versum illustrârat, notat Turnebus l. 8. c. 1. Fabulam illam refert Pausan. in Phocicis, et interpretatur. Meminit Schol. Aristoph. in Ranis, et diodor. Sic. l. 2. Quaerit autem Erasmus, in Chiliadibus, quare ὀ χοινοπλόκος Ὄκνος dicendus sit potius, quam asinus, qui fune pascitur. Nam, inquit, asinus ipse potius piger est, quam ὁ χοινοπλόκος. Atqui verba ipsa, quae adducit ex Plutarcho (sunt autem ea l. περὶ ἐυθυμίας) solvunt dubium, cum dicat: ὅτι ὁ χοινοπλόκος παρίησι τὸν χοῖνον καταφάγεςθαι, et senex ille sinat ab asino funem depasci, neque abigat. Nic. Lloydius. Vide et Ocnos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.